HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 30: Epilogum interserit

#Gen. V#I Cor. V#Malach. IV#Psal. XVII

Hic est liber generationis Adae. Repetit de generatione Adae, ut integrum ordinem genealogiarum prosequatur. Unde quidam incipiunt ab Adam primam aetatem; alii a Seth, quibus assentit Methodius, et ideo hoc dicit, quia de Abel nullus natus est, et generatio Cain tota periit in diluvio. Vixit Adam centum triginta annis, et genuit Seth ad imaginem, et similitudinem suam, ipse ad imaginem Dei, reliqui ad imaginem ejus, Adae; quod fere idem est. Vel potius mortalis, mortales. Unde: Qualis terrenus, tales et terreni. Forte Moyses centum annos luctus Adae praetermisit, quia ut diximus, Septuaginta et Methodius, et Josephus ducentum triginta annorum eum fuisse scribunt, cum genuit Seth. Iste genuit Enos. qui Cainam, qui Malaheel, qui Jaret, qui Henoch, qui Mathusalem, qui Lamech, qui Noe. Sicut ergo in generatione Cain, septimus, scilicet Lamech, fuit pessimus, ita in generatione Seth, septimus, scilicet Henoch, fuit optimus. Et transtulit illum Deus in paradisum voluptatis ad tempus, ut in fine temporum, cum Elia convertat corda patrum in filios. Judaei tamen causam hujus translationis attribuunt potius septenario, quam sanctitati ejus, quia plures leguntur sanctiores eo, quorum nullus translatus est. In tantum enim aiunt, Deum omnia sub septenario disposuisse, quod etiam dicunt eum septem coelos creasse, et cuique nomen suum datum, et septem terras, quas David fundamenta montium vocat. De annis Mathusalem diversae sunt opiniones. Secundum computationem LXX, vixit annos quatuordecim post diluvium, sed non legitur fuisse in arca, nec translatus ut Henoch. Quidam dicunt quod mortuus fuerit ante diluvium sex annis. Hieronymus asserit, quod eodem anno, in quo fuit diluvium, mortuus est, quod etiam diligens computatio annorum ejus, secundum Genesim, manifestat. Tamen omnes in numero annorum vitae ejus conveniunt, quia vixit annis nonagentis sexaginta novem. Porro Noe fuit decimus ab Adam, in quo prima aetas terminata est; ita quod et ipse fuerit in ea. Hujus aetatis annos Septuaginta ponunt duo millia ducenta quadraginta quatuor; alii ducenta sexaginta quatuor. Hieronymus non plene duo millia. Methodius duo millia. Ipse tamen per chiliades saecula disponit, nec apponit annos si supersint, et ideo nihil certum de numero annorum tradidit.